Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Laelius Fulviusque adiecerunt et Scipionem in eo positam habuisse spem pacis, si Hannibal et Mago ex

559
Italia non revocarentur.

ceterum omnia simulaturos Carthaginienses duces eos exercitusque expectantes; deinde quamvis recentium foederum et deorum omnium oblitos bellum gesturos.

eo magis in Laevini sententiam discessum. legati pace infecta ac prope sine responso dimissi.

per eos dies Cn. Servilius consul, haud dubius, quin pacatae Italiae penes se gloria esset, velut pulsum ab se Hannibalem persequens in Siciliam, inde in Africam transiturus, traiecit.

quod ubi Romae vulgatum est, primo censuerant patres, ut praetor scriberet consuli senatum aequum censere in Italiam reverti eum;

dein cum praetor spreturum eum litteras suas diceret, dictator ad id ipsum creatus P. Sulpicius pro iure maioris imperii consulem in Italiam revocavit.

reliquum anni cum M. Servilio magistro equitum circumeundis Italiae urbibus, quae bello alienatae fuerant, noscendisque singularum causis consumpsit.

per indutiarum tempus et ex Sardinia a P. Lentulo praetore centum onerariae naves cum commeatu viginti rostratarum praesidio et ab hoste et ab tempestatibus mari tuto in Africam transmiserunt.