Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ad Cn. Servilium consulem qui in Bruttiis erat, Consentia, Aufugum, Bergae, Besidiae, Ocriculum, Lymphaeum, Argentanum, Clampetia multique ignobiles populi, senescere Punicum bellum cernentes, defecere.

idem consul cum Hannibale in agro Crotoniensi acie conflixit. obscura eius pugnae fama est. Valerius Antias quinque milia hostium caesa ait; quae tanta res

556
est, ut aut impudenter ficta sit aut neglegenter praetermissa.

nihil certe ultra rei in Italia ab Hannibale gestum; nam ad eum quoque legati ab Carthagine vocantes in Africam iis forte diebus, quibus ad Magonem, venerunt.

frendens gemensque ac vix lacrimis temperans dicitur legatorum verba audisse.

postquam edita sunt mandata “iam non perplexe” inquit, “sed palam revocant, qui vetando supplementum et pecuniam mitti iam pridem retrahebant.

vicit ergo Hannibalem non populus Romanus, totiens caesus fugatusque, sed senatus Carthaginiensis obtrectatione atque invidia.