Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
id erat sanctius apud illos consilium maximaque ad ipsum senatum regendum vis. qui ubi in castra Romana et in praetorium pervenerunt, more adulantium — accepto, credo, ritu ex ea regione, ex qua oriundi erant — procubuerunt.
conveniens oratio tam humili adulationi fruit, non culpam purgantium, sed transferentium initium culpae in Hannibalem potentiaeque eius fautores.
veniam civitati petebant civium temeritate bis iam eversae, incolumi futurae iterum hostium beneficio;
imperium ex victis hostibus populum Romanum, non perniciem petere;
paratis oboedienter servire imperaret, quae vellet. Scipio et venisse ea spe in Africam se ait et spem suam prospero belli eventu auctam, victoriam se, non pacem domum reportaturum esse;
tamen, cum victoriam prope in manibus habeat, pacem non abnuere, ut omnes gentes sciant populum Romanum et suscipere iuste bella et finire.
leges pacis se has dicere: captivos et perfugas et restituant; exercitus ex Italia et Gallia deducant; Hispania abstineant; insulis omnibus, quae inter Italiam atque Africam sint, decedant;
naves longas praeter viginti omnes tradant, tritici quingenta, hordei trecenta milia modium.
pecuniae summam quantam imperaverit, parum convenit; alibi quinque milia talentum, alibi quinque milia pondo argenti, alibi duplex stipendium militibus imperatum invenio.