Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

his honoribus mollitus regis animus erectusque in spem propinquam sublato Syphace Numidiae potiundae.

Scipio C. Laelio cum Syphace aliisque captivis Romam misso, cum quibus et Masinissae legati profecti sunt, ipse ad Tyneta rursus castra refert et quae munimenta inchoaverat permunit.

Carthaginienses non brevi solum, sed prope vano gaudio ab satis prospera in praesens oppugnatione classis perfusi,

551
post famam Syphacis, in quo plus prope quam in Hasdrubale atque exercitu suo spei reposuerant, perculsi,

iam nullo auctore belli ultra audito oratores ad pacem petendam mittunt triginta seniorum principes;

id erat sanctius apud illos consilium maximaque ad ipsum senatum regendum vis. qui ubi in castra Romana et in praetorium pervenerunt, more adulantium — accepto, credo, ritu ex ea regione, ex qua oriundi erant — procubuerunt.

conveniens oratio tam humili adulationi fruit, non culpam purgantium, sed transferentium initium culpae in Hannibalem potentiaeque eius fautores.