Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
vince animum; cave deformes multa bona uno vitio et tot meritorum gratiam maiore culpa, quam causa culpae est, conrumpas.”
Masinissae haec audienti non rubor solum suffusus, sed lacrimae etiam obortae; et cum se quidem in potestate futurum imperatoris dixisset orassetque eum, ut, quantum res sineret, fidei suae temere obstrictae consuleret —
promisisse enim se in nullius potestatem traditurum — , ex praetorio in tabernaculum suum confusus concessit.
ibi arbitris remotis cum crebro suspiritu et gemitu, quod facile ab circumstantibus tabernaculum exaudiri posset,
aliquantum temporis consumpsisset, ingenti ad postremum edito gemitu fidum e servis vocat, sub cuius custodia regio more ad incerta fortunae venenum erat,
et in poculo ferre ad Sophonibam iubet ac simul
quibus nupta fuisset, sibi ipsa consuleret. hunc nuntium ac simul venenum ferens minister cum ad Sophonibam venisset,
“accipio” inquit “nuptiale munus, nec ingratum, si nihil maius vir uxori praestare potuit. hoc tamen nuntia, melius me morituram fuisse, si non in funere meo nupsissem.”
non locuta est ferocius quam acceptum poculum nullo trepidationis signo dato inpavide hausit.