Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
iam tantas habuisse opes, ut Masinissam regno pulsum eo redegerit, ut vita eius fama mortis et latebris, ferarum modo in silvis rapto viventis, tegeretur.
his sermonibus circumstantium celebratus rex in praetorium ad Scipionem est perductus. movit et Scipionem cum fortuna pristina viri praesenti fortunae conlata, tum recordatio hospitii dextraeque datae et foederis publice ac privatim iuncti.
eadem haec et Syphaci animum dederunt adloquendo victore. nam cum Scipio, quid sibi voluisset,
sed ultro bellum intulisset, tum ille peccasse quidem sese atque insanisse fatebatur, sed non tum demum, cum arma adversus populum Romanum cepisset;
exitum sui furoris eum fuisse, non principium; tum se insanisse, tum hospitia privata et publica foedera omnia ex animo eiecisse, cum Carthaginiensem matronam domum acceperit.
illis nuptialibus facibus regiam conflagrasse suam, illam furiam pestemque omnibus delenimentis animum suum avertisse atque alienasse nec conquiesse, donec ipsa manibus suis nefaria sibi arma adversus hospitem atque amicum induerit.
perdito tamen atque adflicto sibi hoc in miseriis solacii esse, quod in omnium hominum inimicissimi sibi domum ac penates eandem pestem ac furiam transisse videat.
neque prudentiorem neque constantiorem Masinissam quam Syphacem esse, etiam iuventa incautiorem; certe stultius illum atque intemperantius eam quam se duxisse.
haec non hostili modo odio, sed amoris etiam stimulis, amatam apud aemulum cernens, cum dixisset, non mediocri cura Scipionis animum pepulit.