Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ut pervium in totum navium ordinem esset, et sub ipsis pontibus intervalla fecit, qua procurrere speculatoriae naves in ac tuto recipi possent.
his raptim pro tempore instructis mille ferme delecti propugnatores onerariis imponuntur, telorum maxime missilium, ut quamvis longo certamini sufficerent, vis ingens congeritur.
ita parati atque intenti hostium adventum opperiebantur. Carthaginienses, qui,
si maturassent, omnia permixta turba trepidantium primo impetu oppressissent, perculsi terrestribus cladibus atque inde ne mari quidem, ubi ipsi plus poterant, satis fidentes, die segni navigatione absumpto sub occasum solis in portum — Rusucmona Afri vocant — classem adpulere;
postero die sub ortum solis instruxere ab alto naves velut ad iustum proelium navale et tamquam exituris contra Romanis.
cum diu stetissent, postquam nihil moveri ab hostibus viderunt, tum demum onerarias adgrediuntur.
erat res minime certamini navali similis, proxime speciem muros oppugnantium navium.
altitudine aliquantum onerariae superabant; ex rostratis Poeni vana pleraque, utpote supino iactu, tela in locum superiorem mittebant; gravior ac pondere ipso libratior superne ex onerariis ictus erat.