Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
victor consul ingenti praeda potitus eodem in stativa rediit. consules castra coniungunt; et Volsci Aequique adflictas vires suas in unum contulere. tertia illa pugna eo anno fuit. eadem fortuna victoriam dedit; fusis hostibus etiam castra capta.
sic res Romana in antiquum statum rediit, secundaeque belli res extemplo urbanos motus excitaverunt. C. Terentilius Harsa tribunus plebis eo anno fuit.
is
148
consulibus absentibus ratus locum tribuniciis actionibus datum, per aliquot dies patrum superbiam ad plebem criminatus, maxime in consulare imperium tamquam nimium nec tolerabile liberae civitati invehebatur. nomine enim tantum minus invidiosum,re ipsa prope atrocius quam regium esse;