Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

consensu omnium dilectus decernitur habeturque. cum consules in contione pronuntiassent tempus non esse causas cognoscendi; omnes iuniores postero die prima luce in campo Martio adessent;

cognoscendis causis eorum, qui nomina non dedissent, bello perfecto se daturos tempus; pro desertore futurum, cuius non probassent causam: omnis iuventus adfuit postero die.

cohortes sibi quaeque centuriones legerunt, bini senatores singulis cohortibus

212
praepositi. haec omnia adeo mature perfecta accepimus, ut signa eo ipso die a quaestoribus ex aerario prompta delataque in campum quarta diei hora mota ex campo sint exercitusque novus paucis cohortibus veterum militum voluntate sequentibus manserit ad decimum lapidem.

insequens dies hostem in conspectum dedit, castraque ad Corbionem castris sunt coniuncta.

tertio die, cum ira Romanos, illos, cum totiens rebellassent, conscientia culpae ac desperatio inritaret, mora dimicandi nulla est facta.

in exercitu Romano cum duo consules essent potestate pari, quod saluberrimum in administratione magnarum rerum est, summa imperii concedente Agrippa penes collegam erat, et praelatus ille facilitati summittentis se comiter respondebat communicando consilia laudesque et aequando inparem sibi.

in acie Quinctius dextrum cornu, Agrippa sinistrum tenuit; Sp. Postumio Albo legato datur media acies tuenda, legatum alterum P. Sulpicium equitibus praeficiunt.