Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

manente in eosdem privatos ira vestra mori atque exulare nobilissimos viros honoratissimosque passi sumus.

tribunos plebis creare iterum voluistis: creastis; consules facere vestrarum partium: etsi patribus videbamus iniquum patricium quoque magistratum plebi donum fieri sivimus. auxilium tribunicium, provocationem ad populum, scita plebis iniuncta patribus, sub titulo aequandarum legum nostra iura oppressa tulimus et ferimus.

qui finis erit discordiarum? ecquando unam urbem habere, ecquando communem hanc esse patriam licebit? victi nos aequiore animo quiescimus quam vos victores.

satisne est nobis vos metuendos esse? adversus nos Aventinum capitur, adversus nos Sacer occupatur mons, Esquiliasque vidimus ab hoste prope captas, et scandentem in aggerem Volscum hostem nemo submovit; in nos viri, in nos armati estis.

agitedum, ubi hic curiam circumsederitis et forum infestum feceritis et carcerem impleveritis principibus,