Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
iam Horatius eos excursionibus proeliisque levibus experiundo adsuefecerat sibi potius fidere quam meminisse ignominiae decemvirorum ductu acceptae;
parvaque certamina in summam totius profecerant spei. nec cessabant Sabini, feroces ab re priore anno bene gesta, lacessere atque instare rogitantes, quid latrocinii modo procursantes pauci recurrentesque tererent tempus et in multa proelia parvaque carperent summam unius belli?
quin illi congrederentur acie inclinandamque semel fortunae rem darent?
ad id, quod sua sponte satis conlectum animorum erat, indignitate etiam Romani accendebantur: iam alterum exercitum victorem in urbem rediturum, sibi ultro per contumelias hostem insultare; quando autem se, si non sint, pares hostibus fore?
ubi haec fremere militem in castris consul sensit, contione advocata “quem ad modum” inquit “in Algido res gesta sit, arbitror vos, milites, audisse. qualem liberi populi exercitum decuit esse, talis fuit.
consilio collegae, virtute militum victoria parta est. quod ad me attinet, id consilii animique habiturus sum, quod vos mihi feceritis. et trahi bellum salubriter et mature perfici potest.
si trahendum est, ego, ut in dies spes virtusque vestra crescat, eadem, qua institui, disciplina efficiam; si iam satis animi est decernique placet, agitedum clamorem, qualem in acie sublaturi estis, tollite hic indicem voluntatis virtutisque vestrae!”