Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Op. pius quoque ductus in vincula est et ante iudicii diem finem ibi vitae fecit. bona Claudii Oppiique tribuni publicavere. collegae eorum exilii causa solum verterunt:

bona publicata sunt. et M. Claudius adsertor Verginiae, die dicta damnatus ipso remittente Verginio ultimam poenam dimissus Tibur exulatum abiit, manesque Verginiae,

mortuae quam vivae felicioris, per tot domos ad petendas poenas vagati nullo relicto sonte tandem quieverunt.

ingens metus incesserat patres, vultusque iam iidem tribunorum erant, qui decemvirorum fuerant, cum M. Duillius tribunus plebis inhibito salubriter modo nimiae potestati

“et libertatis” inquit “nostrae et poenarum ex inimicis satis est; itaque hoc anno nec diem dici cuiquam nec in vincla duci quemquam sum passurus. nam neque vetera peccata repeti iam oblitterata placet,

cum nova expiata sint decemvirorum suppliciis, et nihil admissum iri, quod vim tribuniciam desideret, spondet perpetua consulum amborum in libertate vestra tuenda cura.”

ea primum moderatio tribuni metum patribus dempsit eademque auxit consulum invidiam, quod adeo toti plebis fuissent, ut patrum salutis libertatisque prior plebeio magistratui quam patricio cura fuisset, et ante inimicos satietas poenarum suarum cepisset, quam obviam ituros licentiae eorum consules appareret.