Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nec in iudicio populi ullam spem habebat;

tamen et tribunos appellavit et nullo morante arreptus a viatore “provoco” inquit. audita vox una vindex libertatis, ex eo missa ore, quo vindiciae nuper ab libertate dictae erant, silentium fecit.

et dum pro se quisque deos tandem esse et non neglegere humana fremunt, et superbiae crudelitatique etsi seras, non leves tamen venire poenas:

provocare, qui provocationem sustulisset, et inplorare praesidium populi, qui omnia iura populi obtrisset, rapique in vincla egentem iure libertatis, qui liberum corpus in servitutem addixisset, ipsius Appi inter contionis murmur fidem populi Romani inplorantis vox audiebatur.

maiorum merita in rem publicam domi militiaeque commemorabat, suum infelix erga plebem Romanam studium, quo aequandarum legum causa cum maxima offensione patrum consulatu abisset, suas leges, quibus manentibus lator earum in vincla ducatur.