Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ceterum sua propria bona malaque, cum causae dicendae data facultas sit, se experturum; in praesentia se communi iure civitatis civem Romanum die dicta postulare, ut dicere liceat, ut iudicium populi Romani experiri.

non ita se invidiam pertimuisse, ut nihil in aequitate et misericordia civium suorum spei habeat. quod si indicta causa in vincla ducatur, iterum se tribunos plebei appellare et monere, ne imitentur quos oderint.

quod si tribuni eodem foedere obligatos se fateantur tollendae appellationis, in quod conspirasse decemviros criminati sint, at se provocare ad populum; inplorare leges de provocatione et consulares et tribunicias eo ipso anno latas.

quem enim provocaturum, si hoc indemnato indicta causa non liceat? cui plebeio et humili praesidium in legibus

198
fore, si Claudio non sit? se documento futurum, utrum novis legibus dominatio an libertas firmata sit et appellatio provocatioque adversus iniuriam magistratuum ostentata tantum inanibus litteris an vere data sit.

Contra ea Verginius unum Ap. Claudium et legum expertem et civilis et humani foederis esse aiebat. respicerent tribunal homines,

castellum omnium scelerum, ubi decemvir ille perpetuus bonis, tergo, sanguini civium infestus, virgas securesque omnibus minitans, deorum hominumque contemptor,

carnificibus, non lictoribus stipatus, iam ab rapinis et caedibus animo ad libidinem verso virginem ingenuam in oculis populi Romani velut bello captam ab patris abreptam ministro cubiculi sui clienti dono dederit;