Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

M. Pomponius, C. Apronius, Villius, C. Oppius.

tribunatu inito L. extemplo plebem rogavit, et plebs scivit, ne cui fraudi esset secessio ab decemviris facta.

confestim de consulibus creandis cum provocatione M. Duillius rogationem pertulit. ea omnia in pratis Flaminiis concilio plebis acta, quem nunc circum Flaminium appellant.

per interregem deinde consules creati L. Valerius, M. Horatius, qui extemplo magistratum occeperunt. quorum consulatus popularis sine ulla patrum iniuria nec sine offensione fuit;

quidquid enim libertati plebis caveretur, id suis decedere opibus credebant.

omnium primum, cum velut in controverso iure esset, tenerenturne patres plebi scitis, legem centuriatis comitiis tulere, ut, quod tributim plebes iussisset, populum teneret; qua lege tribuniciis rogationibus telum acerrimum datum est.

aliam deinde consularem legem de provocatione, unicum praesidium libertatis, decemvirali potestate eversam, non restituunt modo, sed etiam in posterum muniunt sanciendo novam legem,