Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ingens adsensus alacritasque cuncta adprobantium fuit. convellunt inde signa profectique Romam certant cum obviis gaudio. armati per urbem silentio in Aventinum perveniunt.
ibi extemplo pontifice maximo comitia habente tribunos plebis creaverunt, omnium primum L. Verginium,
auctores secessionis, C. Sicinium, progeniem eius, quem primum tribunum plebis creatum in Sacro monte proditum memoriae est, et M. Duillium, qui tribunatum insignem ante decemviros creatos gesserat nec in decemviralibus certaminibus plebi defuerat. spe deinde magis quam meritis electi M. Titinius,
M. Pomponius, C. Apronius, Villius, C. Oppius.
tribunatu inito L. extemplo plebem rogavit, et plebs scivit, ne cui fraudi esset secessio ab decemviris facta.
confestim de consulibus creandis cum provocatione M. Duillius rogationem pertulit. ea omnia in pratis Flaminiis concilio plebis acta, quem nunc circum Flaminium appellant.