Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

occasune urbis vultis finire imperium? atqui aut plebs non est habenda, aut habendi sunt tribuni plebis. nos citius caruerimus patriciis magistratibus quam illi plebeis.

novam inexpertamque potestatem eripuere patribus nostris; nedum hac dulcedine semel capti ferant desiderium, cum praesertim nec nos temperemus imperiis, quo minus illi auxilii

193
egeant?”

cum haec ex omni parte iactarentur, victi consensu decemviri futuros se, quando ita videatur, in potestate patrum adfirmant.

id modo simul orant ac monent, ut ipsis ab invidia caveatur nec suo sanguine ad supplicia patrum plebem adsuefaciant.

tum Valerius Horatiusque missi ad plebem condicionibus quibus videretur revocandam conponendasque res decemviris quoque ab ira et impetu multitudinis praecavere iubentur.

profecti gaudio ingenti plebis in castra accipiuntur, quippe liberatores haud dubie et motus initio et exitu rei.

ob haec iis advenientibus gratiae actae. Icilius pro multitudine verba facit. idem, cum de condicionibus ageretur, quaerentibus legatis, quae postulata plebis essent, conposito iam ante adventum legatorum consilio ea postulavit, ut appareret in aequitate rerum plus quam in armis reponi spei.

potestatem enim tribuniciam provocationemque repetebant, quae ante decemviros creatos auxilia plebis fuerant, et ne cui fraudi esset concisse milites aut plebem ad repetendam per secessionem libertatem.

de decemvirorum modo supplicio atrox postulatum fuit: dedi quippe eos aequum censebant vivosque igni concrematuros minabantur. legati ad ea:

“quae consilii fuerunt, adeo aequa postulastis, ut ultro vobis deferenda fuerint; libertati enim ea praesidia petitis, non licentiae ad inpugnandos alios.