Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eunt agmine ad urbem et Aventinum insidunt, ut quisque occurrerat, plebem ad repetendam libertatem creandosque tribunos plebis adhortantes. alia vox nulla violenta audita est. senatum Sp. Oppius habet.

nihil placet aspere agi:

quippe ab ipsis datum locum seditioni esse. mittuntur tres legati consulares Sp. Tarpeius, C. Iulius, P. Sulpicius, qui quaererent senatus verbis, cuius iussu castra deseruissent, aut quid sibi vellent, qui armati Aventinum obsedissent belloque averso ab hostibus patriam suam cepissent.

non defuit, quod responderetur; deerat, qui daret responsum nullodum certo duce nec satis audentibus singulis invidiae se offerre. id modo a

191
a multitudine conclamatum est, ut L. Valerium et M. Horatium ad se mitterent: iis se daturos responsum.

dimissis legatis admonet milites Verginius in re non maxima paulo ante trepidatum esse, quia sine capite fuerit, responsumque quamquam non inutiliter, fortuito tamen magis consensu quam communi consilio esse.

placere decem creari, qui summae rei praeessent, militarique honore tribunos militum appellari.

cum ad eum ipsum primum is honos deferretur, “melioribus meis vestrisque rebus reservate” inquit “ista de me iudicia;

nec mihi filia inulta honorem ullum iucundum esse patitur, nec in perturbata re publica eos utile est praeesse vobis, qui proximi invidiae sint.

si quis usus mei est, nihilo minor ex privato capietur.”

ita decem numero tribunos militares creant. neque in Sabinis quievit exercitus.

ibi quoque auctore Icilio Numitorioque secessio ab decemviris facta est non minore motu animorum Sicci caedis memoria renovata, quam quem nova fama de virgine adeo foede ad libidinem petita accenderat.

Icilius, ubi audivit tribunos militum in Aventino creatos, ne comitiorum militarium praerogativam urbana comitia iisdem tribunis plebis creandis sequerentur,

peritus rerum popularium inminensque ei potestati et ipse, priusquam iretur ad urbem, pari potestate eundem numerum ab suis creandum curat.

porta Collina urbem intravere sub signis mediaque urbe agmine in Aventinum pergunt. ibi coniuncti alteri exercitui viginti tribunis militum negotium dederunt, ut ex suo numero duos crearent, qui summae rerum praeessent. M. Oppium, Sex. Manilium creant.

patres solliciti de summa rerum, cum senatus cottidie esset, iurgiis saepius terunt tempus quam consiliis. Sicci caedes decemviris