Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Verginius intentans in Appium manus “Icilio” inquit, “Appi, non tibi filiam despondi et ad nuptias, non ad stuprum educavi. placet pecudum ferarumque ritu promiscue in concubitus ruere? passurine haec isti sint, nescio; non spero esse passuros illos, qui arma habent.”

cum repelleretur adsertor virginis a globo mulierum circumstantiumque advocatorum, silentium factum per praeconem.

Decemvir, alienatus ad libidinem animo, negat ex hesterno tantum convicio Icili violentiaque Vergini, cuius testem populum Romanum habeat, sed certis quoque indiciis conpertum se habere nocte tota coetus in urbe factos esse ad movendam seditionem.

itaque se inscium eius dimicationis cum armatis descendisse, non ut quemquam quietum violaret, sed ut turbantes civitatis otium pro maiestate imperii coerceret.

“proinde quiesse erit melius; i” inquit, “lictor, submove turbam et da viam domino ad prendendum mancipium!” cum haec intonuisset plenus irae, multitudo ipsa se sua sponte dimovit, desertaque praeda iniuriae puella stabat.

Verginius, ubi nihil usquam auxilii vidit,

188
“quaeso” inquit, “Appi, primum ignosce patrio dolori, si quo inclementius in te sum invectus; deinde sinas hic coram virgine nutricem percontari, quid hoc rei sit, ut, si falso pater dictus sum, aequiore hinc animo discedam.”