Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
circumire ibi et prensare homines coepit et non orare solum precariam opem, sed pro debita petere: se pro liberis eorum ac coniugibus cottidie in acie stare, nec alium virum esse, cuius strenue ac fortiter facta in bello plura memorari possent; quid prodesse, si incolumi urbe, quae capta ultima timeantur, liberis suis sint patienda?
haec prope contionabundus circumibat homines.
similia his ab Icilio iactabantur. comitatus
forsan aliquem verum auctores antiqui tradiderint; quia nusquam ullum in tanta foeditate decreti veri similem invenio, id, quod constat, nudum videtur proponendum, decresse vindicias secundum servitutem.
primo stupor omnes admiratione rei tam atrocis defixit; silentium inde aliquamdiu tenuit. dein, cum M. Claudius circumstantibus matronis iret ad prendendam virginem lamentabilisque eum mulierum comploratio excepisset,
Verginius intentans in Appium manus “Icilio” inquit, “Appi, non tibi filiam despondi et ad nuptias, non ad stuprum educavi. placet pecudum ferarumque ritu promiscue in concubitus ruere? passurine haec isti sint, nescio; non spero esse passuros illos, qui arma habent.”
cum repelleretur adsertor virginis a globo mulierum circumstantiumque advocatorum, silentium factum per praeconem.
Decemvir, alienatus ad libidinem animo, negat ex hesterno tantum convicio Icili violentiaque Vergini, cuius testem populum Romanum habeat, sed certis quoque indiciis conpertum se habere nocte tota coetus in urbe factos esse ad movendam seditionem.
itaque se inscium eius dimicationis cum armatis descendisse, non ut quemquam quietum violaret, sed ut turbantes civitatis otium pro maiestate imperii coerceret.
“proinde quiesse erit melius; i” inquit, “lictor, submove turbam et da viam domino ad prendendum mancipium!” cum haec intonuisset plenus irae, multitudo ipsa se sua sponte dimovit, desertaque praeda iniuriae puella stabat.