Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Verginius viderit de filia, ubi venerit, quid agat; hoc tantum sciat, sibi, si huius vindiciis cesserit, condicionem filiae quaerendam esse. me vindicantem sponsam in libertatem vita citius deseret quam fides.”
concitata erat certamenque instare videbatur. lictores Icilium circumsteterant; nec ultra minas tamen processum est,
cum Appius non Verginiam defendi ab Icilio, sed inquietum hominem et tribunatum etiam nunc spirantem locum seditionis quaerere diceret.
non praebiturum se illi eo die materiam; sed ut iam sciret non id petulantiae suae, Verginio absenti et patrio nomini et libertati datum, ius eo die se non dicturum neque decretur interpositurum; a M. Claudio petiturum, ut decederet iure suo vindicarique puellam in posterum diem pateretur;
quod nisi pater postero die adfuisset, denuntiare se Icilio similibusque Icili, neque legi suae latorem neque decemviro constantiam
cum dilatum tempus iniuriae esset secessissentque advocati puellae, placuit omnium primum fratrem Icili filiumque Numitori, inpigros iuvenes, pergere inde recta ad portam, et, quantum accelerari posset, Verginium acciri e castris:
in eo verti puellae salutem, si postero die vindex iniuriae ad tempus praesto esset. iussi pergunt citatisque equis nuntium ad patrem perferunt. cum instaret adsertor puellae,