Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

M. Claudio clienti negotium dedit, ut virginem in servitutem adsereret neque cederet secundum libertatem postulantibus vindicias, quod pater puellae abesset, locum iniuriae esse ratus.

virgini

184
venienti in forum — ibi namque in tabernaculis litterarum ludi erant — minister decemviri libidinis manum iniecit serva sua natam servamque appellans sequique se iubebat:

cunctantem vi abstracturum. pavida puella stupente ad clamorem nutricis fidem Quiritium inplorantis fit concursus. Vergini patris sponsique Icili populare nomen celebratur. notos gratia eorum, turbam indignitas rei virgini conciliat.

iam a vi tuta erat, cum adsertor nihil opus esse multitudine concitata ait; se iure grassari, non vi. vocat puellam in ius.

auctoribus qui aderant, ut sequeretur, ad tribunal Appi perventum est. notam iudici fabulam petitor, quippe apud ipsum auctorem argumenti, peragit; puellam domi suae natam furtoque inde in domum Vergini translatam suppositam ei esse;

id se indicio conpertum adferre probaturumque vel ipso Verginio iudice, ad quem maior pars iniuriae eius pertineat; interim dominum sequi ancillam aequum esse.