Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

persecutis hostibus nusquam se aequo certamine committentes natura loci ac vallo, non virtute aut armis tutabantur.

maius flagitium in Algido, maior etiam clades accepta; castra quoque amissa erant, exutusque omnibus utensilibus miles Tusculum se, fide misericordiaque victurus hospitum, quae tamen non fefellerunt, contulerat.

Romam tanti erant terrores allati, ut posito iam decemvirali odio patres vigilias in urbe habendas censerent, omnes, qui per aetatem arma ferre possent, custodire moenia ac pro portis stationes agere iuberent,

arma Tusculum ac supplementum decernerent decemvirosque ab arce Tusculi degressos in castris militem habere; castra alia a Fidenis in Sabinum agrum transferri belloque ultro inferendo deterreri hostes a consilio urbis oppugnandae.

ad clades ab hostibus acceptas duo nefanda facinora decemviri belli domique adiciunt.

L. Siccium in Sabinis, per invidiam decemviralem tribunorum creandorum secessionisque mentiones ad vulgus militum sermonibus occultis serentem, prospeculatum ad locum :

183
castris capiendum mittunt.