Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
primo concursu pulsus se intra castra recepit. neque is finis periculi fuit; namque et proxima nocte et postero die tanta vi castra sunt circumsessa atque oppugnata, ut ne nuntius quidem inde mitti Romam posset.
Hernici et male pugnatum et consulem exercitumque obsideri nuntiaverunt tantumque terrorem incussere patribus, ut, quae forma senatus consulti ultimae semper necessitatis habita est, Postumio, alteri consulum, negotium daretur, videret, ne quid res publica detrimenti caperet.
ipsum consulem Romae manere ad conscribendos omnes, qui
et colonia Antium dare Quinctio subitarios milites — ita tum repentina auxilia appellabant — iussi.
multi per eos dies motus multique impetus hinc atque illinc facti, quia superante multitudine hostes carpere multifariam viris Romanas, ut non suffecturas ad omnia, adgressi sunt;
simul castra oppugnabantur, simul pars exercitus ad populandum agrum Romanum missa urbemque ipsam, si qua fortuna daret, temptandam.
L. Valerius ad praesidium urbis relictus, consul Postumius ad arcendas populationes finium missus. nihil remissum ab ulla parte curae aut laboris;