Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Sp. Furius, consulum alter, cui ea provincia evenerat, profectus in Aequos Hernicorum in agro populabundum hostem invenit ignarusque multitudinis, quia nusquam universa conspecta fuerat, inparem copiis exercitum temere pugnae commisit.
primo concursu pulsus se intra castra recepit. neque is finis periculi fuit; namque et proxima nocte et postero die tanta vi castra sunt circumsessa atque oppugnata, ut ne nuntius quidem inde mitti Romam posset.
Hernici et male pugnatum et consulem exercitumque obsideri nuntiaverunt tantumque terrorem incussere patribus, ut, quae forma senatus consulti ultimae semper necessitatis habita est, Postumio, alteri consulum, negotium daretur, videret, ne quid res publica detrimenti caperet.
ipsum consulem Romae manere ad conscribendos omnes, qui
et colonia Antium dare Quinctio subitarios milites — ita tum repentina auxilia appellabant — iussi.
multi per eos dies motus multique impetus hinc atque illinc facti, quia superante multitudine hostes carpere multifariam viris Romanas, ut non suffecturas ad omnia, adgressi sunt;
simul castra oppugnabantur, simul pars exercitus ad populandum agrum Romanum missa urbemque ipsam, si qua fortuna daret, temptandam.
L. Valerius ad praesidium urbis relictus, consul Postumius ad arcendas populationes finium missus. nihil remissum ab ulla parte curae aut laboris;
vigiliae in urbe, stationes ante portas praesidiaque in muris disposita et, quod necesse erat in tanto tumultu, iustitium per aliquot dies servatum.
interim in castris Furius consul cum primo quietus obsidionem passus esset, in incautum hostem decumana porta erupit et, cum persequi posset, metu substitit, ne qua ex parte altera in castra vis fieret. Furium legatum —
frater idem consulis erat — longius extulit cursus; nec suos ille redeuntes persequendi studio neque hostium ab tergo incursum vidit. ita exclusus multis saepe frustra conatibus captis, ut viam sibi ad castra faceret, acriter dimicans cecidit, et consul nuntio circumventi fratris conversus ad pugnam,