Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
tum abiecta lege, quae promulgata consenuerat, tribuni lenius agere cum patribus: finem tandem certaminum facerent. si plebeiae leges displicerent, at illi communiter legum latores et ex plebe et ex patribus, qui utrisque utilia ferrent quaeque aequandae libertatis essent, sinerent creari.
rem non aspernabantur patres; laturum leges neminem nisi ex patribus aiebant. cum de legibus conveniret, de latore tantum discreparet, missi legati Athenas Sp. Postumius Albus, A. Manlius, P. Sulpicius Camerinus iussique inclitas leges Solonis describere et aliarum Graeciae civitatium instituta, mores iuraque noscere.
ab externis bellis quietus annus fuit, quietior insequens P. Curiatio et Sex. Quinctilio consulibus perpetuo silentio tribunorum, quod primo legatorum, qui Athenas ierant,
legumque peregrinarum expectatio praebuit, dein duo simul mala ingentia exorta, fames pestilentiaque,
flamen Quirinalis Ser. Cornelius mortuus, augur C. Horatius Pulvillus; in cuius locum C. Veturium eo cupidius, quia damnatus a plebe erat, augures legere.
mortuus consul Quinctilius, tribuni plebi. multiplici clade foedatus annus; ab hoste otium fuit. inde consules C. Menenius, P. Sestius Capitolinus.