Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
qui, qua venturum hostem sciebat, gravem praeda eoque inpeditiore agmine incedentem adgressus funestam populationem fecit. pauci hostium evasere ex insidiis; praeda omnis recepta est. sic finem iustitio, quod quadriduum fuit, reditus Quincti consulis in urbem fecit. census deinde actus
et conditum ab Quinctio lustrum. censa civium capita centum quattuor milia septingenta quattuordecim dicuntur praeter orbos orbasque.
in Aequis nihil deinde memorabile actum. in oppida sua se recepere uri sua popularique passi. consul, cum aliquotiens per omnem hostium agrum infesto agmine populabundus isset, cum ingenti laude praedaque Romam rediit.
consules inde A. Postumius Albus, Sp. Furius Fusus. Furios Fusios scripsere quidam; id admoneo, ne quis inmutationem virorum ipsorum esse, quae nominum est, putet.
haud dubium erat, quin cum Aequis alter consulum bellum gereret. itaque Aequi ab Ecetranis Volscis praesidium petiere; quo cupide oblato — adeo civitates eae perpetuo in Romanos odio certavere — bellum summa vi parabatur.
sentiunt Hernici et praedicunt Romanis Ecetranum ad Aequos descisse. suspecta et colonia Antium fuit, quod magna vis hominum inde, cum oppidum captum esset, confugisset ad Aequos; isque miles per bellum Aequicum vel acerrimus fuit.
conpulsis deinde in oppida Aequis ea multitudo dilapsa cum Antium redisset, sua sponte iam infidos colonos Romanis abalienavit.