Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quo fuerant ordine in via, exercitum omnem longo agmine circumdat hostium castris et, ubi signum datum sit, clamorem omnes tollere iubet, clamore sublato ante se quemque ducere fossam et iacere vallum.

edito imperio signum secutum est. iussa miles exsequitur. clamor hostes circumsonat; superat inde castra hostium et in castra consulis venit;

alibi pavorem, alibi gaudium ingens facit. Romani civilem esse clamorem atque auxilium adesse inter se gratulantes ultro ex stationibus ac vigiliis territant hostem.

consul differendum negat: illo clamore non adventum modo significari, sed rem ab suis coeptam; mirumque esse, ni iam exteriore parte castra hostium oppugnentur.

itaque arma suos capere et se subsequi iubet. nocte initum proelium est; legionibus dictatoris clamore significant ab ea quoque parte rem in discrimine esse.

iam se ad prohibenda circumdari opera Aequi parabant, cum ab interiore hoste proelio coepto, ne per media sua castra fieret eruptio, a munientibus ad pugnantes introrsum versi vacuam noctem operi dedere; pugnatumque cum consule ad lucem est.