Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
imitamini, patres conscripti, turbam inconsultam et, qui exemplo aliis esse debetis, aliorum exemplo peccate potius, quam alii vestro recte faciant, dum ego ne imiter tribunos nec me contra senatus consultum consulem renuntiari patiar.
te vero, C. Claudi, adhortor, ut et ipse populum Romanum hac licentia arceas et de me hoc tibi persuadeas, me ita accepturum, ut non honorem meum a te impeditum, sed gloriam spreti honoris auctam invidiamque, quae ex continuato eo inpenderet, levatam putem.”
communiter inde edicunt, ne quis L. Quinctium consulem faceret; si quis fecisset, se id suffragium non observaturos.
consules creati Q. Fabius Vibulanus tertium et L. Cornelius Maluginensis. census actus eo anno; lustrum propter Capitolium captum, consulem occisum condi religiosum fuit.
Q. Fabio, L. Cornelio consulibus principio statim anni res turbulentae. instigabant plebem tribuni; bellum ingens a Volscis et Aequis Latini atque Hernici nuntiabant: iam Antii Volscorum legiones esse. et ipsam coloniam ingens metus erat defecturam; aegreque impetratum a tribunis, ut bellum praeverti sinerent. consules inde partiti provincias:
Fabio ut legiones Antium duceret datum, Cornelio ut Romae praesidio esset, ne qua pars hostium, qui Aequis mos erat, ad populandum veniret.