Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
omnes id iussuros, quod consules vellent; neque enim provocationem esse longius ab urbe mille passuum, et tribunos, si eo veniant, in alia turba Quiritium subiectos fore consulari imperio.
terrebant haec; sed ille maximus terror animos agitabat, quod saepius Quinctius dictitabat se consulum comitia non habiturum: non ita civitatem aegram
senatus in Capitolio erat; eo tribuni cum perturbata plebe veniunt, multitudo clamore ingenti nunc consulum, nunc patrum fidem inplorant nec ante moverunt de sententia consulem, quam tribuni se in auctoritate patrum futuros esse polliciti sunt.
tunc referente consule de tribunorum et plebis postulatis senatus consulta fiunt, ut neque tribuni legem eo anno ferrent neque consules ab urbe exercitum educerent; in reliquum magistratus continuari et eosdem tribunos refici iudicare senatum contra rem publicam esse. consules fuere in patrum potestate;
tribuni reclamantibus consulibus refecti. patres quoque, ne quid cederent plebi, et ipsi L. Quinctium consulem reficiebant. nulla anno vehementior actio consulis fuit. “mirer” inquit,
“si vana vestra, patres conscripti, auctoritas ad plebem est? vos elevatis eam; quippe, quia plebs senatus consultum in continuandis magistratibus solvit, ipsi quoque solutum vultis, ne temeritati multitudinis cedatis.
tamquam id sit plus posse in civitate plus levitatis ac licentiae habere. levius enim vaniusque profecto est sua decreta et consulta tollere quam aliorum.
imitamini, patres conscripti, turbam inconsultam et, qui exemplo aliis esse debetis, aliorum exemplo peccate potius, quam alii vestro recte faciant, dum ego ne imiter tribunos nec me contra senatus consultum consulem renuntiari patiar.
te vero, C. Claudi, adhortor, ut et ipse populum Romanum hac licentia arceas et de me hoc tibi persuadeas, me ita accepturum, ut non honorem meum a te impeditum, sed gloriam spreti honoris auctam invidiamque, quae ex continuato eo inpenderet, levatam putem.”
communiter inde edicunt, ne quis L. Quinctium consulem faceret; si quis fecisset, se id suffragium non observaturos.
consules creati Q. Fabius Vibulanus tertium et L. Cornelius Maluginensis. census actus eo anno; lustrum propter Capitolium captum, consulem occisum condi religiosum fuit.
Q. Fabio, L. Cornelio consulibus principio statim anni res turbulentae. instigabant plebem tribuni; bellum ingens a Volscis et Aequis Latini atque Hernici nuntiabant: iam Antii Volscorum legiones esse. et ipsam coloniam ingens metus erat defecturam; aegreque impetratum a tribunis, ut bellum praeverti sinerent. consules inde partiti provincias: