Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

hae tenuere contentiones usque ad comitia consulis subrogandi. Decembri mense summo patrum studio L. Quinctius Cincinnatus, pater Caesonis, consul creatur, qui magistratum statim occiperet.

perculsa erat plebes consulem habitura iratum, potentem favore patrum, virtute sua, tribus liberis, quorum nemo Caesoni cedebat magnitudine animi, consilium et modum adhibendo, ubi res posceret, priores erant.

is ut magistratum iniit, adsiduis contionibus pro tribunali non in plebe coercenda quam senatu castigando vehementior fruit, cuius ordinis languore perpetui iam tribuni plebis, non ut in re publica populi Romani, sed ut in perdita domo, lingua criminibusque regnarent.

cum Caesone filio suo virtutem, constantiam, omnia iuventutis belli domique decora pulsa ex

159
urbe Romana et fugata esse; loquaces, seditiosos, semina discordiarum, iterum ac tertium tribunos pessimis artibus regia licentia vivere. “Aulus” inquit “ille Verginius,

quia in Capitolio non fuit, minus supplicii quam Ap. Herdonius meruit? plus hercule aliquanto, qui vere rem aestimare velit. Herdonius, si nihil aliud, hostem se fatendo prope denuntiavit, ut arma caperetis; hic negando bellum esse arma vobis ademit nudosque servis vestris et exulibus obiecit.

et vos — C. Claudi pace et P. Valeri mortui loquar — prius in clivum Capitolinum signa intulistis, quam hos hostis de foro tolleretis? pudet deorum hominumque. cum hostes in arce, in Capitolio essent, exulum et servorum dux profanatis omnibus in cella Iovis optimi maximi habitaret, Tusculi ante quam Romae sumpta sunt arma;