Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

amotis inde seditionis auctoribus patres circumire plebem inserentesque se in circulos sermones tempori aptos serere, admonere, ut viderent, in quod discrimen rem publicam adducerent:

non inter patres ac plebem certamen esse, sed simul patres plebemque, arcem urbis, templa deorum, penates publicos privatosque hostibus dedi.

dum haec in foro sedandae discordiae causa aguntur, consules interim, ne Sabini neve Veiens hostis moveretur, circa portas murosque discesserant.

eadem nocte et Tusculum de arce capta Capitolioque occupato et alio turbatae urbis statu nuntii veniunt.

L. Mamilius Tusculi tum dictator erat. is confestim convocato senatu atque introductis nuntiis magno opere censet,

ne expectent, dum ab Roma legati auxilium petentes veniant; periculum ipsum discrimenque ac sociales deos fidemque foederum id poscere. demerendi beneficio tam potentem, tam propinquam civitatem numquam parem occasionem daturos deos. placet ferri auxilium;