Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum primo post Caesonis exilium lex coepta ferri est, instructi paratique cum ingenti clientium exercitu sic tribunos, ubi primum submoventes praebuere causam, adorti sunt, ut nemo unus inde praecipuum quicquam gloriae domum invidiaeve ferret,

154
mille pro uno Caesones extitisse plebes quereretur. mediis diebus,

quibus tribuni de lege non agerent, nihil eisdem illis placidius aut quietius erat: benigne salutare, adloqui plebis homines, domum invitare, adesse in foro, tribunos ipsos cetera pati sine interpellatione concilia habere, numquam ulli neque publice neque privatim truces esse, nisi cum de lege agi coeptum esset;

alibi popularis iuventus erat. nec cetera modo tribuni tranquillo peregere, sed refecti quoque in insequentem annum. ne voce quidem incommodi, nedum ut ulla vis fieret, paulatim permulcendo tractandoque mansuefecerant plebem. his per totum annum artibus lex elusa est.

accipiunt civitatem placidiorem consules C. Claudius, Appi filius, et P. Valerius Publicola. nihil novi novus annus attulerat; legis ferendae aut accipiendae cura civitatem tenebat.

quantum iuniores patrum plebi se magis insinuabant, eo acrius contra tribuni tendebant, ut plebi suspectos eos criminando facerent: coniurationem factam;

Caesonem Romae esse; interficiendorum tribunorum, trucidandae plebis consilia inita; id negotii datum ab senioribus patrum, ut iuventus tribuniciam potestatem e re publica tolleret formaque eadem civitatis esset, quae ante Sacrum montem occupatum fuerat. et a Volscis

et Aequis statum iam ac prope sollemne in singulos annos bellum timebatur, propiusque aliud novum malum necopinato exortum.

exules servique, ad duo milia hominum et quingenti, duce Ap. Herdonio Sabino nocte Capitolium atque arcem occupavere.

confestim in arce facta caedes eorum, qui coniurare et simul capere arma noluerant; alii inter tumultum praecipites pavore in forum devolant; alternae voces “ad arma!” et “hostes in urbe sunt” audiebantur.

consules et armare plebem et inermem pati timebant incerti, quod malum repentinum, externum an intestinum, ab odio plebis an ab servili fraude, urbem

155
invasisset. sedabant tumultus, sedando interdum movebant; nec enim poterat pavida et consternata regi imperio.

dant tamen arma, non vulgo, tantum ut incerto hoste praesidium satis fidum ad omnia esset. solliciti reliquum noctis incertique, qui homines, quantus numerus hostium esset, in stationibus disponendis ad opportuna omnis urbis loca egere. lux deinde aperuit bellum ducemque belli.

servos ad libertatem Ap. Herdonius ex Capitolio vocabat: se miserrimi cuiusque suscepisse causam, ut exules iniuria pulsos in patriam reduceret et servitiis grave iugum demeret. id malle populo Romano auctore fieri; si ibi spes non sit, se Volscos et Aequos et omnia extrema temptaturum et concitaturum.

dilucere res magis patribus atque consulibus. praeter ea tamen, quae denuntiabantur, ne Veientium neu Sabinorum id consilium esset timere et,

cum tantum in urbe hostium esset, mox Sabinae Etruscaeque legiones ex conposito adessent, tum aeterni hostes Volsci et Aequi non ad populandos, ut ante, fines, sed ad urbem ut ex parte captam venirent.

multi et varii timores; inter ceteros eminebat terror servilis, ne suus cuique domi hostis esset, cui nec credere nec non credendo, ne infestior fieret, fidem abrogare satis erat tutum;