Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

semianimem inter manus domum ablatum mortuumque inde arbitrari, nec sibi rem exequi tam atrocem per consules superiorum annorum licuisse. haec Volscio clamitante adeo concitati homines sunt, ut haud multum afuerit, quin impetu populi Caeso interiret.

153
Verginius arripi iubet hominem et in vincula duci.

patricii vi contra vim resistunt. T. Quinctius clamitat, cui rei capitalis dies dicta sit et de quo futurum prope diem iudicium, eum indemnatum indicta causa non debere violari.

tribunus supplicium negat sumpturum se de indemnato; servaturum tamen in vinculis esse ad iudicii diem, ut, qui hominem necaverit, de eo supplicii sumendi copia populo Romano fiat.

appellati tribuni medio decreto ius auxilii sui expediunt, in vincla conici vetant;

sisti reum, pecuniamque, ni sistatur, populo promitti placere pronuntiant. summam pecuniae quantam aecum esset promitti, veniebat in dubium;

id ad senatum reicitur. reus, dum consulerentur patres, retentus in publico est. vades dari placuit; unum vadem tribus milibus aeris obligaverunt; quot darentur, permissum tribunis est. decem finierunt. tot vadibus accusator vadatus est reum. hic primus vades publico dedit. dimissus e foro nocte proxima in Tuscos in exilium abiit.

iudicii die cum excusaretur solum vertisse exilii causa, nihilo minus Verginio comitia habente collegae appellati dimisere concilium. pecunia a patre exacta crudeliter,

ut divenditis omnibus bonis aliquamdiu trans Tiberim veluti relegatus devio quodam tugurio viveret.

hoc iudicium et promulgata lex exercuit civitatem; ab externis armis otium fuit.

velut victores tribuni perculsis patribus Caesonis exilio prope perlatam esse crederent legem et, quod ad seniores patrum pertineret, cessissent possessione rei publicae, iuniores, id maxime quod Caesonis sodalicium fruit,

auxere iras in plebem, non minuerunt animos; sed ibi plurimum profectum est, quod modo quodam temperavere impetus suos.