Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ut haec dicta in senatu sunt, dilectus edicitur. consules belli administrationem inter se dispertiri iussi, alteri ut Volsci, alteri ut Aequi provincia esset.
tribuni coram in foro personare fabulam conpositam Volsci belli, Hernicos ad partes paratos. iam ne virtute quidem premi libertatem populi Romani, sed arte eludi.
quia occidione prope occisos Volscos et Aequos movere sua sponte arma posse iam fides abierit, novos hostes quaeri; coloniam fidam, propinquam infamem fieri.
bellum innoxiis Antiatibus indici, geri cum plebe Romana, quam oneratam armis ex urbe praecipiti agmine acturi essent, exilio et relegatione civium ulciscentes tribunos.
sic — ne quid aliud actum putent — victam legem esse, nisi, dum in integro res sit, dum domi, dum togati sint, caveant, ne possessione urbis pellantur, ne iugum
si animus sit, non defore auxilium; consentire omnes tribunos. nullum terrorem externum, nullum periculum esse; cavisse deos priore anno, ut tuto libertas defendi posset. haec tribuni.
at ex parte altera consules in conspectu eorum positis sellis dilectum habebant. eo decurrunt tribuni contionemque secum trahunt. citati pauci velut rei experiundae causa, et statim vis coorta.
quemcumque lictor iussu consulis prendisset, tribunus mitti iubebat; neque suum cuique ius modum faciebat, sed virium spes, et manu obtinendum erat, quod intenderes.