Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ipse Pleminio legato praesidioque, quod ceperat, ad tuendam urbem relicto, cum quibus venerat copiis Messanam traiecit. ita superbe

et crudeliter habiti Locrenses ab Carthaginiensibus post defectionem ab Romanis fuerant, ut modicas iniurias non aequo modo animo pati sed prope libenti possent;

verum enim vero tantum Pleminius Hamilcarem praesidii praefectum, tantum praesidiarii milites Romani Poenos scelere atque avaritia superaverunt, ut non armis, sed vitiis videretur certari.

nihil omnium, quae inopi invisas opes potentioris faciunt, praetermissum in oppidanos est ab duce aut a militibus; in corpora ipsorum, in liberos, in coniuges infandae contumeliae editae.

iam avaritia ne sacrorum quidem spoliatione abstinuit, nec alia modo templa violata, sed Proserpinae etiam intacti omni aevo thensauri, praeterquam quod a Pyrrho, qui cum magno piaculo sacrilegii sui manubias rettulit, spoliati dicebantur.

ergo sicut ante regiae naves laceratae naufragiis nihil in terram integri praeter sacram pecuniam deae,

quam asportaverant, extulerunt, tum quoque alio genere cladis eadem illa pecunia omnibus contactis ea violatione templi furorem obiecit atque inter se ducem in ducem, militem in militem rabie hostili vertit.

summae rei Pleminius praeerat; militum pars sub eo, quam ipse ab Regio adduxerat, pars sub tribunis erat.

rapto poculo argenteo ex oppidani domo Plemini miles fugiens sequentibus, quorum erat, obvius forte Sergio et Matieno tribunis militum fuit; cui cum iussu tribunorum ademptum poculum esset,

iurgium inde et clamor, pugna postremo orta inter Plemini milites tribunorumque, ut suis quisque opportunus advenerat, multitudine simul ac tumultu crescente.

497