Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ab iis egressi quidam urbe Locrenses circumventi Regiumque abstracti fuerant. in eo captivorum numero fabri quidam fuere, adsueti forte apud Poenos mercede opus in arce Locrorum facere.

hi cogniti ab Locrensium principibus, qui pulsi ab adversa factione, quae Hannibali Locros tradiderat, Regium se contulerapt,

cum cetera percunctantibus, ut mos est, qui diu absunt, quae domi agerentur exposuissent, spem fecerunt, si redempti ac forent, se iis tradituros; ibi se habitare, fidemque sibi rerum omnium inter Carthaginienses esse.

itaque ut qui simul desiderio patriae angerentur, simul cupiditate inimicos ulciscendi arderent,

redemptis extemplo iis remissisque, cum ordinem rei composuissent signaque, quae procul edita observarent, ipsi ad Scipionem Syracusas profecti, apud quem pars

494
exulum erat, referentes ibi promissa captivorum ab effectu haud abhorrentem consuli fecissent, tribuni militum cum iis M. Sergius

et P. Matienus missi iussique ab Regio tria milia militum Locros ducere; et Q. Pleminio propraetori scriptum, ut rei agendae adesset.