Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quorum gemitus primo morientium exauditus, dein subita consternatio ex somno et tumultus, cum causa ignoraretur, postremo certior res aliis excitantibus alios.

iamque ad arma pro se quisque vocabat: hostes in arce esse et caedi vigiles; oppressique forent Romani nequaquam numero pares, ni clamor ab iis, qui extra arcem erant, sublatus incertum, unde accidisset, omnia vana augente nocturno tumultu, fecisset.

itaque velut plena iam hostium arce territi Poeni omisso certamine in alteram arcem — duae sunt, multum inter se distantes — confugiunt.

oppidani urbem habebant victoribus praemium in medio positam; ex arcibus duabus proeliis cotidie levibus certabatur.

Q. Pleminius Romano, Hamilcar Punico praesidio praeerat; arcessentes ex propinquis locis subsidia copias augebant.

ipse postremo veniebat Hannibal; nec sustinuissent Romani, nisi Locrensium multitudo, exacerbata superbia atque avaritia Poenorum, ad Romanos inclinasset.

Scipioni ut nuntiatum est in maiore discrimine Locris rem verti ipsumque Hannibalem adventare,

ne praesidio etiam periclitaretur, facili inde receptu, et ipse a Messana L. Scipione fratre in praesidio ibi relicto, cum primum aestu fretum inclinatum est, naves mari secundo misit.

et Hannibal a Buloto

495
amni — haud procul is ab urbe Locris abest — praemisso, ut sui luce prima summa vi proelium cum Romanis ac Locrensibus consererent, dum ipse aversis omnibus in eum tumultum ab tergo urbem incautam adgrederetur,

ubi luce coeptam invenit pugnam, ipse nec in arcem se includere, turba locum artum inpediturus, voluit, neque scalas, quibus scanderet muros, attulerat.