Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

inde prope ut iam debellato, nec praeda modo pecorum hominumque captorum missa ad regem, sed copiis etiam, ut aliquanto maioribus quam pro reliquiis belli, remissis,

cum quingentis haud amplius peditibus ducentisque equitibus degressum iugis Masinissam persecutus in valle arta faucibus utrimque obsessis inclusit, ubi ingens caedes Maesuliorum facta.

Masinissa cum quinquaginta haud amplius equitibus per anfractus montis ignotos sequentibus se eripuit;

tenuit tamen vestigia Bucar adeptusque eum patentibus prope Clupeam urbem campis ita circumvenit, ut praeter quattuor equites omnes ad unum interfecerit. cum iis ipsum quoque Masinissam saucium prope e manibus inter tumultum amisit.

in conspectu erant fugientes; ala equitum dispersa lato campo, quibusdam, ut occurrerent,

525
per obliqua tendentibus, quinque hostes sequebatur.

amnis ingens fugientes accepit — neque enim cunctanter, ut quos maior metus urgeret, immiserant equos — raptique gurgite in obliquum praelati.