Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Coelius unus praeterquam quod non mersas fluctibus naves, ceteros omnes caelestes maritimosque terrores, postremo abreptam tempestate ab Africa classem ad insulam Aegimurum,
inde aegre correctum cursum exponit, et prope obrutis navibus iniussu imperatoris scaphis, secus quam naufragos, milites sine armis cum ingenti tumultu in terram evasisse.
expositis copiis Romani castra in proximis tumulis metantur.
iam non in maritimos modo agros conspectu primum classis, dein tumultu egredientium in terram pavor terrorque pervenerat, sed in ipsas urbes.
neque enim hominum modo turba mulierum puerorumque agminibus immixta, omnes passim compleverat vias, sed pecora quoque prae se agrestes agebant, ut relinqui subito Africam diceres.
urbibus vero ipsis maiorem quam quem secum attulerant, terrorem inferebant; praecipue Carthagini prope ut captae tumultus fuit.
nam post M. Atilium Regulum et L. Manlium consules, annis prope quinquaginta, nullum Romanum exercitum viderant praeter praedatorias classes, quibus escensiones in agros maritimos factae erant,