Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quo die venerunt hospitio comiter acceptis, postero die terrestrem navalemque exercitum, non instructos modo, sed hos decurrentes, classem in portu simulacrum et ipsam edentem navalis pugnae, ostendit;

tum circa armamentaria et horrea bellique alium apparatum visendum praetor legatique ducti;

tantaque admiratio singularum universarumnque rerum incussa, ut satis crederent aut illo duce atque exercitu vinci Carthaginiensem populum aut nullo alio posse,

iuberentque, quod di bene verterent, traicere et spei conceptae, quo die omnes centuriae priorem consulem dixissent, primo quoque tempore compotem populum Romanum facere;

adeoque laetis inde animis profecti sunt, tamquam victoriam, non belli magnificum apparatum nuntiaturi Romam essent.

Pleminius quique in eadem causa erant postquam Romam est ventum, extemplo in carcerem conditi. ac primo producti ad populum ab tribunis apud praeoccupatos Locrensium clade animos nullum misericordiae locum habuerunt;

postea cum saepius producerentur, iam senescente invidia molliebantur irae, et ipsa deformitas Plemini memoriaque absentis Scipionis favorem ad vulgum conciliabat.

mortuus tamen prius in vinclis est, quam iudicium de eo populi perficeretur.