Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum bona venia, quaeso, audiatis, patres conscripti, id, quod invitus dicam. in discrimine est nunc humanum omne genus, utrum vos an Carthaginienses principes orbis videat.

si ex iis, quae Locrenses aut ab illis passi sumus aut a vestro praesidio nunc cum maxime patimur, aestimandum Romanum ac Punicum imperium sit, nemo non illos sibi quam vos dominos praeoptet.

et tamen videte quem ad modum in vos Locrenses animati sint. cum a Carthaginiensibus iniurias tanto minores acciperemus, ad vestrum imperatorem confugimus; cum a vestro praesidio plus quam hostilia patiamur, nusquam alio quam ad vos querellas detulimus.

aut vos respicietis perditas res nostras, patres conscripti, aut ne ab diis quidem immortalibus, quod precemur, quicquam superest.

Q. Pleminius legatus missus est cum praesidio ad recipiendos a Carthaginiensibus Locros et cum eodem ibi relictus est praesidio.

in hoc legato vestro — dant enim animum ad loquendum libere ultimae miseriae — nec hominis quicquam est, patres conscripti, praeter figuram et speciem neque Romani civis praeter habitum vestitumque et sonum Latinae linguae:

pestis ac belua inmanis, quales fretum quondam, quo ab Sicilia dividimur, ad perniciem navigantium circumsedisse fabulae ferunt. ac si scelus libidinemque

et avaritiam solus ipse exercere in socios vestros satis haberet, unam profundam quidem voraginem tamen patientia nostra expleremus; nunc omnes centuriones militesque vestros —

adeo in promiscuo licentiam atque improbitatem esse voluit — Pleminios fecit;

omnes rapiunt, spoliant, verberant, vulnerant, occidunt, constuprant matronas, virgines,

507
ingenuos raptos ex parentium;

cotidie capitur urbs nostra, cotidie diripitur; dies noctesque omnia passim mulierum puerorumque, qui rapiuntur atque asportantur, ploratibus sonant.