Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
eo plura vulgabantur: duos soles visos, et nocte interluxisse, et facem Setiae ab ortu solis ad occidentem porrigi visam; Tarracinae portam, Anagniae et portam et multis locis murum de caelo tactum; in aede Iunonis Sospitae Lanuvi cum horrendo fragore strepitum editum.
eorum procurandorum causa diem unum supplicatio fuit; et novendiale sacrum, quod de caelo lapidatum esset, factum. eo accessit consultatio de matre Idaea accipienda,
quam praeterquam quod M. Valerius, unus ex legatis, praegressus actutum in Italia fore nuntiaverat, recens nuntius aderat Tarracinae iam esse.
haud parvae rei iudicium senatum tenebat, qui vir optimus in civitate esset;
veram certe victoriam eius rei sibi quisque mallet quam ulla imperia honoresve suffragio seu patrum seu plebis delatos.
P. Scipionem Cn. f. eius, qui in Hispania ceciderat, adulescentem nondum quaestorium, iudicaverunt in tota civitate virum bonorum optimum esse.
id quibus virtutibus inducti ita iudicarint, sicut traditum a proximis memoriae temporum illorum scriptoribus libens posteris traderem, ita meas coniectando rem vetustate obrutam non
P. Cornelius cum omnibus matronis Ostiam obviam ire deae iussus, isque de nave accipere et in terram elatam tradere ferendam matronis.