Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quoniam et in provincia M. Livii res gesta esset, et eo die, quo pugnatum foret, eius forte auspicium

433
fuisset, et exercitus Livianus deductus Romam venisset, Neronis deduci de provincia non potuisset, ut M. Livium quadrigis urbem ineuntem milites sequerentur, C. Claudius equo sine militibus inveheretur.

ita consociatus triumphus cum utrique tum magis ei, qui, quantum merito anteibat, tantum honore conlegae cesserat, gloriam auxit.

illum equitem aiebant sex dierum spatio transcurrisse longitudinem Italiae et eo die cum Hasdrubale in Gallia signis conlatis pugnasse, quo eum castra adversus sese in Apulia posita habere Hannibal credidisset:

ita unum consulem pro utraque parte Italiae adversus duos duces, duos exercitus hinc consilium suum, hinc corpus opposuisse.

nomen Neronis satis fuisse ad continendum castris Hannibalem; Hasdrubalem vero qua alia re quam adventu eius obrutum atque extinctum esse?

itaque iret alter consul sublimis curru multiiugis, si vellet, equis; uno equo per urbem verum triumphum vehi, Neronemque, etiam si pedes incedat, vel parta eo bello vel spreta eo triumpho gloria memorabilem fore. hi sermones spectantium Neronem usque in Capitolium prosecuti sunt.

pecuniae in aerarium tulerunt sestertium triciens, octoginta milia aeris.

militibus M. Livius quinquagenos senos asses divisit; tantundem C. Claudius absentibus militibus suis est pollicitus, cum ad exercitum redisset.

notatum est eo die plura carmina militaribus iocis in C. Claudium quam in consulem suum iactata,