Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
inde quinqueremibus septem et lembis viginti amplius, quos ut adiungeret Carthaginiensium classi, miserat in Corinthium sinum, profectus ad Erythras Aetolorum, quae prope Eupalium sunt, escensionem fecit.
fefellit Aetolos: nam hominum quod aut in agris aut in propinquis castellis Potidaniae atque Apolloniae fuit, in silvas montesque refugit;
pecora, quae inter festinationem abigi nequierant, sunt direpta et in naves conpulsa.
cum ceteraque praeda Nicia praetore Achaeorum Aegium misso, cum Corinthum petisset, pedestris inde copias per Boeotiam terra duci iussit. ipse ab Cenchreis praeter terram Atticam super Sunium navigans inter medias prope hostium classes Chalcidem pervenit; inde conlaudata fide ac virtute,
quod neque timor nec spes flexisset eorum animos, hortatusque, in posterum ut eadem constantia permanerent in societate, si suam quam Oritanorum atque Opuntiorum fortunam mallent, ab Chalcide Oreum navigat principumque iis,
qui fugere capta urbe quam se Romanis tradere maluerant, summa rerum et custodia urbis permissa, ipse Demetriadem ab Euboea, unde primum ad opem ferendam sociis profectus erat, traiecit.
Cassandreae deinde centum navium longarum carinis positis contractaque ad effectum eius operis multitudine fabrorum navalium,