Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
requiescat aliquando vexata tam diu Italia, uratur evasteturque in vicem Africa;
castra Romana potius Carthaginis portis immineant, quam nos iterum vallum hostium ex moenibus nostris videamus; Africa sit reliqui belli sedes, illuc terror fugaque, populatio agrorum, defectio sociorum, ceterae belli clades, quae in nos per quattuordecim annos ingruerunt, vertantur.
quae ad rem publicam pertinent et bellum, quod instat, et provincias, de quibus agitur, dixisse satis est;
illa longa oratio nec ad vos pertinens sit, si, quem ad modum Q. Fabius meas res gestas in Hispania elevavit, sic ego contra gloriam eius eludere et meam verbis extollere velim.
neutrum faciam, patres conscripti, et, si nulla alia re, modestia certe et temperando linguae adulescens senem vicero.
minus aequis animis auditus est Scipio, quia vulgatum erat, si apud senatum non obtinuisset, ut provincia Africa sibi decerneretur, ad populum laturum.
itaque Q. Fulvius, qui consul quater et censor fuerat, postulavit a consule, ut palam in senatu diceret, permitteretne patribus, ut de provinciis decernerent, staturusque eo esset, quod censuissent, an ad populum laturus.
cum Scipio respondisset se quod e re publica esset facturum, tum Fulvius:
“non ego ignarus, quid responsurus facturusve esses, quaesivi, quippe cum prae te feras temptare te magis quam consulere senatum, et, ni provinciam tibi, quam volueris, extemplo decernamus, paratam rogationem habeas.
itaque a vobis, tribuni plebis, postulo” inquit, “ut sententiam mihi ideo non dicenti, quod, etsi in meam sententiam discedatur, non sit ratum habiturus consul,
auxilio sitis.” inde altercatio orta, cum consul negaret aequum esse tribunos intercedere, quo minus suo quisque loco senator rogatus sententiam diceret. tribuni ita decreverunt:
“si consul senatui de provinciis permittit, stari eo, quod senatus censuerit, placet, nec de ea re ferri ad populum patiemur; si non permittit, qui de ea re sententiam recusabit dicere, auxilio erimus.”
consul diem ad conloquendum cum conlega petiit. die permissum senatui est. provinciae ita decretae: alteri consuli Sicilia et triginta rostratae naves, quas C. Servilius superiore anno habuisset, permissumque, ut in Africam, si id e re publica esse censeret, traiceret;
alteri Bruttii et bellum cum Hannibale cum eo exercitu, quem mallet ex duobus, qui ibiessent. L. Veturius et Q. Caecilius sortirentur inter se compararentve, uter in Bruttiis duabus legionibus, quas consul reliquisset, rem gereret, imperiumque in annum prorogaretur cui ea provincia evenisset.
et
Q. Caecilio sorti evenit ut cum consule in Bruttiis adversus Hannibalem bellum gereret. ludi deinde Scipionis magna frequentia
et favore spectantium celebrati. legati Delphos ad donum ex praeda Hasdrubalis portandum missi M. Pomponius Matho et Q. Catius. tulerunt coronam auream ducentum pondo et simulacra spoliorum ex mille pondo argenti facta.