Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

negat aditum esse in Africam, negat ullos patere portus; M. Atilium captum in Africa commemorat, tamquam M. Atilius primo accessu ad Africam offenderit, neque recordatur illi ipsi tam infelici imperatori patuisse tamen portus Africae, et res egregie primo anno gessisse et, quantum ad Carthaginienses duces adtinet, invictum ad ultimum permansisse.

nihil igitur me isto exemplo terrueris. si hoc bello, non priore, si nuper et non annis ante quadraginta ista clades accepta foret, qui ego minus in Africam Regulo capto quam Scipionibus occisis in Hispaniam traicerem?

nec felicius Xanthippum

479
Lacedaemonium Carthagini quam me patriae sinerem natum esse, cresceretque mihi ex eo ipso fiducia, quod posset in hominis unius virtute tantum momenti esse.

at etiam Athenienses audiendi sunt, temere in Siciliam omisso domi bello transgressi: cur ergo,

quoniam Graecas fabulas enarrare vacat, non Agathoclem potius Syracusanum regem, cum diu Sicilia Punico bello ureretur, transgressum in hanc eandem Africam avertisse eo bellum, unde venerat, refers?

sed quid ultro metum inferre hosti et ab se remoto periculo alium in discrimen adducere quale sit, veteribus externisque exemplis admonere opus est? maius praesentiusve ullum exemplum esse quam Hannibal potest?

multum interest, alienos populari fines an tuos uri et videas; plus animi est inferenti periculum quam propulsanti; ad hoc maior ignotarum rerum est terror;