Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum oratione ad tempus parata Fabius tum auctoritate et inveterata prudentiae fama magnam partem senatus et seniores maxime cum movisset, pluresque consilium senis quam animum adulescentis ferocem laudarent, Scipio ita locutus fertur:

“et ipse Q. Fabius principio orationis, patres conscripti, commemoravit in sententia sua posse obtrectationem suspectam esse;

cuius ego rei non tam ipse ausim tantum virum insimulare, quam ea suspicio, vitio orationis an rei, haud sane purgata est.

sic enim honores suos. et famam rerum gestarum extulit verbis ad exstinguendum invidiae crimen, tamquam mihi ab infimo quoque periculum sit, ne mecum aemuletur, et non ab eo, qui, quia super ceteros excellat, quoque niti non dissimulo, me sibi aequari nolit.

sic se perfunctumque et me infra aetatem fili etiam sui posuit, tamquam non longius, quam quantum vitae humanae spatium est, cupiditas gloriae extendatur maximaque pars eius in memoriam ac posteritatem promineat.

maximo cuique id accidere animo certum habeo, ut se non cum praesentibus modo sed cum omnis aevi claris viris comparent.

equidem haud dissimulo me tuas, Q. Fabi, laudes non adsequi solum velle, sed — bona venia tua dixerim — , si possim, etiam exsuperare.

illud nec tibi in me nec mihi in minoribus natu animi sit, ut nolimus quemquam nostri similem evadere civem; id enim non eorum modo, quibus inviderimus, sed rei publicae et paene omnis generis humani detrimentum sit.

commemoravit, quantum essem periculi aditurus, si in Africam traicerem, ut meam quoque, non solum rei publicae et

478
exercitus vicem videretur sollicitus.