Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ab Tarracone

475
deinde iter per praesidia Romana; circa Hiberum exercitus patris patruique tui post amissos imperatores ferociores calamitate ipsa facti, et dux tumultuarius quidem ille L. Marcius et militari suffragio ad tempus lectus, ceterum, si nobilitas ac iusti honores adornarent, claris imperatoribus qualibet arte belli par;

oppugnata per summum otium Carthago nullo trium Punicorum exercituum socios defendente;

cetera, neque ea elevo, nullo tamen modo Africo bello comparanda, ubi non portus ullus classi nostrae apertus, non ager pacatus, non civitas socia, non rex amicus, non consistendi usquam locus, non procedendi;

quacumque circumspexeris, hostilia omnia atque infesta. an Syphaci Numidisque credis? satis sit semel creditum: non semper temeritas est felix, et fraus fidem in parvis sibi praestruit, ut, cum operae pretium sit, cum mercede magna fallat.

non hostes patrem patruumque tuum armis prius quam Celtiberi socii fraude circumvenerunt; nec tibi ipsi a Magone et Hasdrubale, hostium ducibus, quantum ab Indibili et Mandonio, in fidem acceptis, periculi fuit.

Numidis tu credere potes, defectionem militum tuorum expertus? et Syphax et Masinissa se quam Carthaginienses malunt potentes in Africa esse, Carthaginienses quam quemquam alium.

nunc illos aemulatio inter se et omnes causae certaminum acuunt, quia procul externus metus est; ostende Romana arma et exercitum alienigenam, iam velut ad commune restinguendum incendium concurrent.

aliter eidem illi Carthaginienses Hispaniam defenderunt, aliter moenia patriae, templa deum, aras et focos defendent, cum euntes in proelium pavida prosequetur coniunx et parvi liberi occursabunt.

quid porro, si satis confisi Carthaginienses consensu Africae, fide sociorum regum, moenibus suis, cum tuo exercitusque tui praesidio nudatam Italiam viderint, ultro ipsi novum exercitum in Italiam aut ex Africa miserint,

aut Magonem, quem a Baliaribus classe transmissa

476
iam praeter oram Ligurum Alpinorum vectari constat, Hannibali se coniungere iusserint?