Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
nondum is est Hannibal, quem non magis timuisse videatur quam contempsisse, qui aliud bellum maluerit.
igitur ad hoc accingeris nec per istos circumitus, ut, cum in Africam traieceris, secuturum te illuc Hannibalem speres potius quam recto hinc itinere, ubi Hannibal est, eo bellum intendis, si egregiam istam palmam belli Punici patrati petis?
hoc et natura prius est tua cum defenderis, aliena ire oppugnatum; pax ante in Italia quam bellum in
si utrumque tuo ductu auspicioque fieri potest, Hannibale hic victo illic Carthaginem expugna; si altera utra victoria novis consulibus relinquenda est, prior cum maior clariorque, tum causa etiam insequentis fuerit.
nam nunc quidem, praeterquam quod et in Italia et in Africa duos diversos exercitus alere aerarium non potest,
praeterquam quod, unde classes tueamur, unde commeatibus praebendis sufficiamus, nihil reliqui est, quid? periculi tandem quantum adeatur, quem fallit?
P. Licinius in Italia, P. Scipio bellum in Africa geret: quid? si — quod omnes dei omen avertant et dicere etiam reformidat animus, sed quae acciderunt accidere possunt — victor Hannibal ire ad urbem perget, tum demum te consulem ex Africa, sicut Q. Fulvium a Capua, arcessemus? quid? quod in Africa quoque Mars communis belli erit?